Suggested Reading:



Learn your Faith through this free series of  video presentations by
Dominican Friars

St. Thomas Institute

St. Thomas Institute



P
ope Saint Pius V

Pope Saint Pius V pray for Holy Mother Church, for Heresies abound

Pray for Holy Mother Church,
for heresies abound


Boston Catholic Journal

Write us:

editor@boston-catholic-journal.com

Boston Catholic Journal

HOME


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


Boston Catholic Journal - Critical Catholic Commentary in the Twilight of Reason

 

 

 

The Luminous Mysteries

of the Holy Rosary

in Latin

 

(added to the Traditional Rosary in 2002)

The Luminous Mysteries of the Holy Rosary in Latin

click on one of the Mysteries below to listen to it or to download it

(to download any file below, right-click on it and choose: "Save Link As ..." in Google Chrome or Mozilla Firefox or "Save Target as ..." in Microsoft Edge, and save it to your desktop.)


 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,

Amen.

 

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum,

Qui conceptus est de Spiritu Sancto,

natus ex Maria Virgine,

passus sub Pontio Pilato,

crucifixus, mortuus et sepultus;

descendit ad inferos;

tertia die resurrexit a mortuis,

ascendit in caelum,

sedet ad dexteram Dei, Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos.

 Credo in Spiritum Sanctum;

Sanctam Ecclesiam Catholicam,

Sanctorum Communionem;

remissionem peccatorum;

carnis resurrectionem;

vitam aeternam.

Amen.

 

 

Mysteria Luminosa

 

I. Primum Mysterium — Baptisma Domini nostri Iesu Christi

 (Saint Matthew 3.13-17)

13 “Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.”

 

Pater noster, Qui es in coelis, sanctificetur nomen Tuum;

adveniat regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in coelo et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Amen.

 

(10 times)

Ave Maria, gratia plena,

Dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 

O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

 

II. Secundum Mysterium — Nuptiae Canenses

(Saint John 2 1-12)

1 “Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.”

 

Pater noster, Qui es in coelis,

sanctificetur nomen Tuum;

adveniat regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in coelo et in terra.

 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Amen.
 

(10 times)

Ave Maria, gratia plena,

Dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

 Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 

O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

 

III. Tertium Mysterium — Proclamatio Regni Dei.

(Saint Mark 1.14-15; 2 3-12)

14 “Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, 15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis : 7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? 9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.”

 

Pater noster, Qui es in coelis,

sanctificetur nomen Tuum;

adveniat regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in coelo et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.

 

(10 times)

Ave Maria, gratia plena,

Dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

 Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 

O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

 

IV. Quartum Mysterium -Transfiguratio

(Saint Luke 9. 28-36)

28 “Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. 30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. 33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret. 34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.”

 

Pater noster, Qui es in coelis,

sanctificetur nomen Tuum;

adveniat regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in coelo et in terra.

 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Amen.

 

(10 times)

Ave Maria, gratia plena,

Dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

 Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 

O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

 

V. Quintum Mysterium -Institutio Eucharistiae

(Saint Matthew 26. 26-29)

26 “Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.”

 

Pater noster, Qui es in coelis,

sanctificetur nomen Tuum;

adveniat regnum Tuum;

fiat voluntas Tua,

sicut in coelo et in terra.

 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Amen.

 

(10 times)

Ave Maria, gratia plena,

Dominus tecum;

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostrae.

Amen.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 

O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!

 

Salve, Regina, Mater misericordiae!

vita, dulcedo, et spes nostra, salve.

Ad te clamamus, exules filii Evae.

Ad te suspiramus,

gementes, et flentes, in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende.

O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria!

  
Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,

   Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus:

Gratiam tuam quaesumus, Domine,

mentibus nostris infunde, ut qui,

angelo nuntiante, Christi Filii tui

incarnationem cognovimus

per passionem eius et crucem,

ad resurrectionem gloriam perducamur,

per eundem Christum Dominum nostrum.

Amen.

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,

Amen.


 


 

Boston Catholic Journal

Totally Faithful to the Sacred Deposit of Faith entrusted to the Holy See in Rome

Scio opera tua ... quia modicum habes virtutem, et servasti verbum Meum, nec non negasti Nomen Meum 
I know your works ... that you have but little power, and yet you have kept My word, and have not denied My Name.
(Apocalypse 3.8)

 

Copyright © 2004 - 2024 Boston Catholic Journal. All rights reserved. Unless otherwise stated, permission is granted by the Boston Catholic Journal for the copying and distribution of the articles and audio files under the following conditions:  No additions, deletions, or changes are to be made to the text or audio files in any way, and the copies may not be sold for a profit. In the reproduction, in any format of any image, graphic, text, or audio file, attribution must be given to the Boston Catholic Journal.

 

The Face

The Face and the Culmination of Vatican II

and the
Culmination
of Vatican II



Search the Boston Catholic Journal


Basic Catholic
Audio

Free Catholic Audio Library
in Latin & English


Audio Books,
devotions, and
prayers
:
L
isten to them
or download them

completely free


Baltimore

Catechism

online

Baltimore Catechism - the most authoritative Catholic Catechism ever printed

Discover what
the Church

has taught for

2000 Years
before Vatican II

Newly Formatted
with hyperlinks
for improved readability

Read online
or

Download the PDF


The Little Office

The Little Office of the Blessed Virgin Mary
of the
Blessed Virgin Mary


Pope Pius V Catechism of Trent

Catechism of the Council of Trent New Edition

New Edition (free)



Novena to
St Jude

 Novena to St Jude Printable 4-fold with one piece of paper

Printable Booklet
on 1 sheet
of paper, 4-fold, free



The Ancient Douay-Rheims Catholic Bible

Lifesite News: Reliable and Solidly Catholic News

Reliable and Solidly
Catholic News


Complicit Clergy

Complicit Clergy: Working to Purify the Bride of Christ
Working to Purify
the Bride of Christ


Pope Saint Pius X
Pray for us

Pope Saint Pius X pray for us

“I shall spare myself neither
care nor labor nor vigils for
the salvation of souls”

Home