Antiphona (Sancta
Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi
similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi
summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu
Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele
Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud
tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.
Gloria Patri, et
Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in
saecula saeculaorum. Amen.
psalmus (I)
Deus
vitam meam annuntiavi tibi + posuisti lacrimas meas in conspectu
tuo Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi + et consilium
fecerunt in unum.
Et posuerunt adversum me mala pro vobis + et odium pro dilectione
mea Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi + ego autem orabam.
Mi Pater Sancte , Rex caeli et terrae, ne discesseris a me + quoniam
tribulatio proxima est et non est qui adiuvet.
Convertantur inimici mei retrorsum + in quacumque die invocavero
te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es.
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt
+ et proximi mei a longe steterunt.
Longe fecisti notos meos a me + posuerunt me abominationem sibi,
traditus sum et non egrediebar.
Pater sancte ne elongaveris auxilium tuum a me + Deus meus ad auxilium
meum respice.
Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Matutinum
Antiphona (Sancta Maria Virgo)

psalmus (II)
Domine
Deus salutis meae + in die clamavi et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea + inclina aurem tuam ad precem
meam.
Intende animae meae et libera eam + propter inimicos meos eripe
me.
Quoniam tu es, qui abstraxisti me de ventre spes mea ab uberibus
matris meae + in te proiectus sum ex utero.
De ventre matris meae Deus meus es tu + ne discesseris a me.
Tu scis improperium meum et confusionem meam + et reverentiam meam.
In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me + improperium exspectavit
cor meum et miseriam.
Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit + et qui consolaretur
et non inveni.
Deus, iniqui insurrexerunt in me + et synagoga potentium quaesierunt
animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum + factus sum sicut homo
sine adiutorio inter mortuos liber.
Tu es sanctissimus pater meus + Rex meus et Deus meus.
Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Primam
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
psalmus (III)
Miserere
mei, Deus, miserere mei + quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo + donec transeat iniquitas.
Clamabo ad sanctissimum patrem meum altissimum + Dominum , qui benefecit
mihi .
Misit de caelo et liberavit me + dedit in opprobrium conculcantes
me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam + animam meam eripuit
de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam
confortati sunt super me.
Laqueum paraverunt pedibus meis + et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam + et inciderunt in eam.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meun1 + cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara + exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine + e psalmum dicam tibi in gentibus.
Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua + et usque
ad nubes veritas tua.
Exaltare super caelos Deus + et super omnem terran1 gloria tua.
Nota, quod praedictus psalmus semper dicitur ad primam.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Tertiam
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
psalmus (IV)
Miserere
mei, Deus, quoniam conculcavit me homo + tota die impugnans tribulavit
me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die + quoniam multi bellantes
adversum me.
Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi + verbum iniquum
constituerunt adversum me.
Qui custodiebant animam meam + consilium fecerunt in unum.
Egrediebantur foras + et loquebantur in idipsum.
Omnes videntes me deriserunt me + locuti sunt labiis et moverunt
caput.
Ego autem sum vermis et non homo + opprobrium hominum et abiectio
plebis.
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde
+ et timor notis meis.
Pater sancte ne elongaveris auxilium tuum a me + ad defensionem
meam conspice.
Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Sextam
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
psalmus (V)
Voce
mea ad Dominum clamavit + voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Effundo in conspectu eius orationem meam + et tribulationem meam
ante ipsum pronuntio.
In deficiendo ex me spiritum meum + et tu cognovisti semitas meas.
In via hac qua ambulabam + absconderunt superbi laqueum mihi.
Considerabam ad dexteram et videbant + et non erat qui cognosceret
me.
Periit fuga a me + et non est, qui requirat animam meam . Quoniam
propter te sustinui opprobrium+ operuit confusio faciem meam.
Extraneus factus sum fratribus meis + et peregrinus filiis matris
meae Pater sancte.
zelus domus tuae comedit me + et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt
super me.
Et adversum me laetati sunt et convenerunt + congregata sunt super
me flagella et ignoravi.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei + qui oderunt me gratis.
Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste + quae
non rapui tunc exsolvebam.
Surgentes testes iniqui + quae ignorabant interrogabant me.
Retribuebant mihi mala pro bonis et detrahebant mihi + quoniam sequebar
bonitatem.
Tu es sanctissimus pater meus + Rex meus et Deus meus.
Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Nonam
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
psalmus (VI)
O
vos omnes, qui transitis per viam + attendite et videte, si est
dolor sicut dolor meus.
Quoniam circumdederunt me canes multi + concilium malignantium obsedit
me.17).
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me + diviserunt sibi vestimenta
mea et super vestem meam miserunt sortem.
Foderunt manus meas et pedes meos + et dinumeraverunt omnia ossa
mea.
Aperuerunt super me os suum + sicut leo rapiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum + et dispersa sunt omnia ossa mea.
Et factum est cor meum tamquam cera liquescens + in medio ventris
mei.
Aruit tamquam testa virtus mea + et lingua mea adhaesit faucibus
meis.
Et dederunt in escam meam fel + et in siti mea potaverunt me aceto.
Et in pulverem mortis deduxerunt me + et super dolorem vulnerum
meorum addiderunt.
Ego dormivi et resurrexi + et pater meus sanctissimus cum gloria
suscepit me.
Pater sancte tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti
me + et cum gloria assumpsisti me.
Quid enim mihi est in caelo + et a te quidll volui super terram.
Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus + exaltabor
in gentibus et exaltabor in terra.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui redemit animas servorum suorum
d e proprio sanctissimo sanguine suo + et non derelinquet omnes
qui sperant in eo.
Et scimus, quoniam venit + quoniam venietls iustitiam iudicarel.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Vesperam
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
psalmus (VII)
Omnes
gentes plaudite manibus + iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus excelsus + terribilis Rex magnus super omnem terram.
Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula + misit
di2ectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae.
Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo
eius + gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Cantate ei canticum novum + cantate Domino omnis terra.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis + terribilis est super
omnes deos.
Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem
+ afferte Domino gloriam nomini eius.
Tollite corpora vestra et baiulate sanctam crucem eius + et sequimini
usque in finem sanctissima praecepta eius.
Commoveatur a facie eius universa terra + dicite in gentibus, quia
Dominus regnavit a ligno.
Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis
quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:
Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in
caelis9 exaltare super caelos Deus + et super omnem terram gloria
tua.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
(Pro tempore Nativitatis Domini)
Antiphona (Sancta Maria Virgo)
Sancta
Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia
et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi
Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis
cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et
omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum
et magistrum.
Gloria
Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc,
et in saecula saeculaorum. Amen.
psalmus (XV)
Exsultate
Deo adiutori nostro + iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis.
Quoniam Dominus excelsus + terribilis Rex magnus super omnem terram.
Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula misit
dilectum Filium suum de alto + et natus fuit de beata virgine sancta
Maria.
Ipse invocavit me: Pater meus es tu + et ego primogenitum ponam
illum, excelsum prae regibus terrae.
In illa die mandavit Dominus misericordiam suam + et nocte canticum
eius.
Haec est dies, quam fecit Dominus + exsultemus et laetemur in ea.
Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis et natus fuit pro
nobis in via et positus in praesepio + quia non habebat locum in
diversorio.
Gloria in altissimis Domino Deo + et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo
eius + gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Cantate ei canticum novum +
cantate Domino omnis terra.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis + terribilis est super
omnes deos.
Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem
+ afferte Domino gloriam nomini eius.
Oratio
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem
et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
______________________________________________________
Our deepest gratitude to the
Poor Clare Colettine Nuns
of the Ty Mam Duw Monastery
in Harwarden, Wales, for their
contribution and direction, apart from whom this Officium Passionis
would be impossible.