Boston Catholic Journal
 
Suggested Reading:

The Problem
of Evil

The Problem of Evil: Exonerating God

Exonerating God

CCD

CCD: Crisis in Catholic Doctrine

Crisis in
Catholic Doctrine:

the Grave State of Religious Education in America

Boston Catholic Journal

Write us:

editor@boston-catholic-journal.com

Boston Catholic Journal
PO Box 80171
Stoneham, MA 02180 US
 
Officium Passionis
 
Officium Passionis, de Sancte Francisce

de Sancte Francisce

(Pro sacro triduo hebdomadae maioris et feriis per annum. Ad Completorium)

Antiphona (Sancta Maria Virgo)
 
Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Psalmus (I)

Deus vitam meam annuntiavi tibi + posuisti lacrimas meas in conspectu tuo Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi + et consilium fecerunt in unum.

Et posuerunt adversum me mala pro vobis + et odium pro dilectione mea Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi + ego autem orabam.

Mi Pater Sancte , Rex caeli et terrae, ne discesseris a me + quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet.

Convertantur inimici mei retrorsum + in quacumque die invocavero te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es.

Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt + et proximi mei a longe steterunt.

Longe fecisti notos meos a me + posuerunt me abominationem sibi, traditus sum et non egrediebar.

Pater sancte ne elongaveris auxilium tuum a me + Deus meus ad auxilium meum respice.

Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
Ad Matutinum

Psalmus (II)

Domine Deus salutis meae + in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea + inclina aurem tuam ad precem meam.

Intende animae meae et libera eam + propter inimicos meos eripe me.

Quoniam tu es, qui abstraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae + in te proiectus sum ex utero.

De ventre matris meae Deus meus es tu + ne discesseris a me.

Tu scis improperium meum et confusionem meam + et reverentiam meam.

In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me + improperium exspectavit cor meum et miseriam.

Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit + et qui consolaretur et non inveni.

Deus, iniqui insurrexerunt in me + et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.

Aestimatus sum cum descendentibus in lacum + factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber.

Tu es sanctissimus pater meus + Rex meus et Deus meus.

Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae
.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
Ad Primam
 
Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Psalmus (III)

Miserere mei, Deus, miserere mei + quoniam in te confidit anima mea.

Et in umbra alarum tuarum sperabo + donec transeat iniquitas.

Clamabo ad sanctissimum patrem meum altissimum + Dominum , qui benefecit mihi .

Misit de caelo et liberavit me + dedit in opprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam + animam meam eripuit de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.

Laqueum paraverunt pedibus meis + et incurvaverunt animam meam.

Foderunt ante faciem meam foveam + et inciderunt in eam.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meun1 + cantabo et psalmum dicam.

Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara + exsurgam diluculo.

Confitebor tibi in populis, Domine + e psalmum dicam tibi in gentibus.

Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua + et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super caelos Deus + et super omnem terran1 gloria tua.

Nota, quod praedictus psalmus semper dicitur ad primam.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
Ad Tertiam

Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.

Psalmus (IV)

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo + tota die impugnans tribulavit me.

Conculcaverunt me inimici mei tota die + quoniam multi bellantes adversum me.

Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi + verbum iniquum constituerunt adversum me.

Qui custodiebant animam meam + consilium fecerunt in unum.

Egrediebantur foras + et loquebantur in idipsum.

Omnes videntes me deriserunt me + locuti sunt labiis et moverunt caput.

Ego autem sum vermis et non homo + opprobrium hominum et abiectio plebis.

Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde + et timor notis meis.

Pater sancte ne elongaveris auxilium tuum a me + ad defensionem meam conspice.

Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
Ad Sextam

Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Psalmus (V)

Voce mea ad Dominum clamavit + voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Effundo in conspectu eius orationem meam + et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

In deficiendo ex me spiritum meum + et tu cognovisti semitas meas.

In via hac qua ambulabam + absconderunt superbi laqueum mihi.

Considerabam ad dexteram et videbant + et non erat qui cognosceret me.

Periit fuga a me + et non est, qui requirat animam meam . Quoniam propter te sustinui opprobrium+ operuit confusio faciem meam.

Extraneus factus sum fratribus meis + et peregrinus filiis matris meae Pater sancte.

zelus domus tuae comedit me + et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Et adversum me laetati sunt et convenerunt + congregata sunt super me flagella et ignoravi.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei + qui oderunt me gratis.

Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste + quae non rapui tunc exsolvebam.

Surgentes testes iniqui + quae ignorabant interrogabant me.

Retribuebant mihi mala pro bonis et detrahebant mihi + quoniam sequebar bonitatem.

Tu es sanctissimus pater meus + Rex meus et Deus meus.

Intende in adiutorium meum + Domine Deus salutis meae.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.

Ad Nonam

Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Psalmus (VI)

O vos omnes, qui transitis per viam + attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus.

Quoniam circumdederunt me canes multi + concilium malignantium obsedit me.17).

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me + diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.

Foderunt manus meas et pedes meos + et dinumeraverunt omnia ossa mea.

Aperuerunt super me os suum + sicut leo rapiens et rugiens.

Sicut aqua effusus sum + et dispersa sunt omnia ossa mea.

Et factum est cor meum tamquam cera liquescens + in medio ventris mei.

Aruit tamquam testa virtus mea + et lingua mea adhaesit faucibus meis.

Et dederunt in escam meam fel + et in siti mea potaverunt me aceto.

Et in pulverem mortis deduxerunt me + et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

Ego dormivi et resurrexi + et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me.

Pater sancte tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me + et cum gloria assumpsisti me.

Quid enim mihi est in caelo + et a te quidll volui super terram.

Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus + exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui redemit animas servorum suorum d e proprio sanctissimo sanguine suo + et non derelinquet omnes qui sperant in eo.

Et scimus, quoniam venit + quoniam venietls iustitiam iudicarel.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
Ad Vesperam

Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Psalmus (VII)

Omnes gentes plaudite manibus + iubilate Deo in voce exsultationis.

Quoniam Dominus excelsus + terribilis Rex magnus super omnem terram.

Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula + misit di2ectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae.

Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo eius + gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.

Cantate ei canticum novum + cantate Domino omnis terra.

Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis + terribilis est super omnes deos.

Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem + afferte Domino gloriam nomini eius.

Tollite corpora vestra et baiulate sanctam crucem eius + et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius.

Commoveatur a facie eius universa terra + dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno.

Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi:

Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis9 exaltare super caelos Deus + et super omnem terram gloria tua.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
(Pro tempore Nativitatis Domini)

Antiphona (Sancta Maria Virgo)

Sancta Maria Virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum Sancte Michaele Archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus Sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.

Gloria Patri. et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, nunc, et in saecula saeculaorum. Amen.

Psalmus (XV)

Exsultate Deo adiutori nostro + iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis.

Quoniam Dominus excelsus + terribilis Rex magnus super omnem terram.

Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula misit dilectum Filium suum de alto + et natus fuit de beata virgine sancta Maria.

Ipse invocavit me: Pater meus es tu + et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.

In illa die mandavit Dominus misericordiam suam + et nocte canticum eius.

Haec est dies, quam fecit Dominus + exsultemus et laetemur in ea.

Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis et natus fuit pro nobis in via et positus in praesepio + quia non habebat locum in diversorio.

Gloria in altissimis Domino Deo + et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius + gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.

Cantate ei canticum novum + cantate Domino omnis terra.

Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis + terribilis est super omnes deos.

Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem + afferte Domino gloriam nomini eius.

Oratio Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
 
San Damiano Cross
 
______________________________________________________
 
Our deepest gratitude to the Poor Clare Colettine Nuns of the Ty Mam Duw Monastery in Harwarden, Wales, for their contribution and direction, apart from whom this Officium Passionis would be impossible.

   Printable PDF Version (12 pages)

Boston Catholic Journal
 
Search the Boston Catholic Journal

FREE CATHOLIC
AUDIO
LIBRARY

Free Catholic Audio Library
Download Catholic Prayers
and more

The End

Archbishop Fulton Sheen - The Fourth Great Crisis in the Church - The End of Christendom

of Christendom

“The Fourth Great Crisis
of the Church”

 Why the  Church
— and the West
are withering

An audio presentation

The Little Office

The Little Office of the Blessed Virgin Mary

of the
Blessed Virgin Mary

Saint Michael the Archangel

Prayer to Saint Michael against satan

Novena to St Jude

 Novena to St Jude Printable 4-fold with one piece of paper
Printable Booklet
on 1 sheet
of paper, 4-fold, free

With Mary in the Rose Garden
Mary Immaculate, Mother of God
Reflections on the Rosary
with a Poor Clare Nun and Padre Pio

The Baltimore Catechism

Discover what the Church really teaches
Download the PDF

Thoughts in Passing about our Holy Catholic Faith

Thoughts in Passing
on our Life in Faith

The Practice of the Presence of God

by
 Brother Lawrence

Audio Files

Father Michael Schmitz

Father Mike Schmitz — Homilies

A Passion for Preaching

Pope Saint Pius X
Pray for us

Pope St. Pius X Pray for us

“I shall spare myself neither care nor labor nor vigils for the salvation of souls”

  Totally Faithful to the Sacred Deposit of Faith entrusted to the Holy See in Rome

 Scio opera tua ... quia modicum habes virtutem, et servasti verbum Meum, nec non negasti Nomen Meum 
I know your works ... that you have but little power, and yet you have kept My word, and have not denied My Name. (Apocalypse 3.8)

Copyright © 2004 - 2017 Boston Catholic Journal. All rights reserved. Unless otherwise stated, permission is granted by the Boston Catholic Journal for the copying and distribution of the articles and audio files under the following conditions:
No additions, deletions, or changes are to be made to the text or audio files in any way, and the copies may not be sold for a profit. In the reproduction, in any format of any image, graphic, text, or audio file, attribution must be given to the Boston Catholic Journal.